monumenta.ch > Tertullianus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 07, 3
Cum odio sui coepit veritas, simul atque apparuit, inimica esse . Tot hostes eius, quot extranei, et quidem proprii ex aemulatione Iudaei, ex concussione milites , ex natura ipsi etiam domestici nostri . Quotidie obsidemur, quotidie prodimur, in ipsis plurimum coetibus et congregationibus nostris opprimimur.